VITILES Naves

VITILES Naves
VITILES Naves
apud Plinium. l. 7. c. 56. Etiam nunc in Britannico Oceano vitiles coriô circumsutae sunt. In Nilo ex papyro, et scirpo et arundine: Solino dicuntur viminei alvei, c. 22. Sed alind vitile, aliud vimineum. Quidquid enim evimineest, id vitile quidem, cum vimen virgultum sit viendo aptum, ut supra vidimus: At non contra, quidquid vitile, vimineum est seu ex vimine. Cum et funes et corollae, et alia, quaecumque plexili opere fiunt, vieri dicantur. Plin. l. 13. c. 4. de foliis palmae, Nunc ad funes vitiliumque nexus et capitum levia umbracula finduntur. Strabo de palma itidem, l. 17. καὶ μέλι καὶ ἄλφιτα τά τε πλεκτὰ παντοῖα ἐξ αὐτοῦ, vitilia omne genus etc. Sic e scirpi cortice tegetes aliaque vitilia texi consuevisse, diximus supra. Vide Salmas. ad Solin. p. 245. 246. et supra voce Victor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • NAVIS — I. NAVIS cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquô apparatu consuetum eô tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAVIGATIO — Phaedro l. 4. fab. 6. Mortis professio dicta, cum ait: Utinam ne unquam Pelei nemoris iugo Pinus bipenni condidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricâsset Argus opere Palladiô ratem. Cui fert suffragium Iuvenal. Sat. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”